HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LII: De duobus angelis descendentibus in Sodomam

#Gen. XVIII#Ezech. XVI#Joan. XVIII#Gen. XVIII.#secundum quosdam#IV Reg. VI#Luc. XXIV#ut ait Hieronymus

Cumque surrexissent, illi tres viri direxerunt oculos contra Sodomam, et Abraham gradiebatur simul, et dixit Dominus: Non potero celare Abrahae, quae gesturus sum. Et ait ad illum: Clamor Sodomorum et Gomorrhae venit ad me. Peccatum cum clamore est culpa cum libertate, cum scilicet quis palam, et ad libitum suum peccat. Peccatum illorum fuit superbia vitae, et abundantia panis, propter quam usque ad ignominiosam libidinem proruperunt. Et addidit: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. Qui omnia novit, hoc in exemplum nobis reliquit, quasi dicat: Mala hominum non ante credite, quam probetis. Inde est quod judex sibi soli crimen notum punire non potest. Unde, et dictum est: Nemo te condemnavit, nec ego te condemnabo. Abraham vero memor Lot filii fratris sui, appropinquans ad Dominum ait: Nunquid perdes justum cum impio?Non est hoc tuum, qui judicas omnem terram. Si fuerint quinquaginta justi ibi, nonne parces populo propter eos? Et ait Dominus: Dimittam omni populo propter eos. Tunc Abraham quasi paulatim descendens ait: Si fuerint quadraginta quinque: Item, si quadraginta. Quid, si triginta? Quid, si viginti? Quid si decem? Et ait Dominus: Non delebo eos propter decem. Abiit Dominus, id est non apparuit, postquam cessavit loqui ei, et ille reversus est in locum suum. Veneruntque illi duo angeli, qui fuerant cum Domino, vel alii, Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis, expectante alicujus hospitis adventum. Qui occurrens eis, adoravit, petens, ut diverterent in domum suam. Quos renitentes compulit oppido. Ingressisque illis fecit convivium, coxit azyma, et comederunt. Tunc viri civitatis, a puero usque ad senem, vallaverunt domum, et dixerunt Lot: Educ viros illos huc, ut cognoscamus eos. Qui ait: Habeo duas filias, quae nondum cognoverunt virum, abutimini eis, ut libet; tantum his nihil mali faciatis, qui ingressi sunt sub umbra culminis mei. Mos enim fidelium erat ab omni injuria hospites suos defendere. Quod autem dixit, perturbatio animi fuit, non consilium. Consilium sane est ut faciat quis levius, ne ipse committat gravius. Nullo autem modo debet quis levius facere mortale, ne alius committat gravius. At illi noluerunt, et vim faciebant vehementissime Lot. Et ecce angeli introduxerunt Lot, et clauserunt ostium. Illos vero percusserunt caecitate, non privatione visus, sed acrisia, quam Latine audientiam dicere possumus, quae facit non videri, non omnia, sed quae est opus; qua percussi sunt, qui quaerebant Eliseum cum esset cum eis, et discipuli cum Domino euntes in Emmaus. Forte hoc modo, quandoque quaerimus, quod in manu tenemus. Et Angeli dixerunt ad Lot: Educ omnes tuos de urbe hac. Delebimus enim locum istum. Et ingressus Lot ad generos suos ait: Surgite, et egredimini, quia delebit Dominus civitatem istam. Non est credendumhis qui dicunt, alias filias, a praedictis virginibus, Loth habuisse, habentes viros, quae cum viris submersae sint. Sed generos vocat, futuros generos. Unde Hebraica veritas habet: Egressus est Lot ad sponsos: qui noluerunt egredi, consuetudinem hanc verborum Lot esse dicentes, quod semper mala praediceret.